monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XVII. De synodo facta in campo Haethfelda , praesidente archiepiscopo Theodoro. <<<     >>> XIX. Ut Aedilthryd regina virgo perpetua permanserit, cuius nec corpus in monumento corrumpi potuerit.

CAPUT XVIII. De Iohanne cantatore sedis apostolicae, qui propter docendum Britanniam venerit. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Intererat huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat vir venerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper venerat a Roma per iussionem papae Agathonis; duce reventissimo abbate Biscopo, cognomine Benedicto, cuius supra meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae, in honorem beatissimi apostolorum hab34.114 v principis, iuxta ostium fluminis Uiuri, venit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante saepius facere consueverat, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est : petiitque, et accepit ab eo in munimentum libertatis monasterii quod fecerat, epistolam privilegii ex auctoritate apostolica firmatam; iuxta quod Ecgfridum regem voluisse, ac licentiam dedisse noverat, quo concedente et possessionem terrae largiente, ipsum monasterium fecerat.
2 Accepit et praefatum Iohannem abbatem Brittaniam csg247.203 perducendum; quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret: egitque abba Iohannes ut iussionem acceperat pontificis, et ordinem videlicet, ritumque canendi ac legendi viva voce praefati monasterii ubk402.13 r cantores edocendo, et ea quae totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam literis mandando: quae hactenus in eodem monasterio servata, et a multis iam sunt circumquaque transcripta.
3 Non solum autem idem Iohannes ipsius monasterii bnf5226.244 fratres docebat, verum de omnibus pene eiusdem provinciae monasteriis ad audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant. Sed et ipsum per loca in quibus doceret, multi invitare curabant.
4 Ipse autem excepto cantandi vel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa acceperat, ut cuius esset fidei Anglorum Ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret. Nam et synodum beati papae Martini, centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra hab34.115 r eos maxime qui unam in Christo operationem et voluntatem praedicabant, secum veniens attulit; atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio transcribendam commodavit.
5 Tales namque eo tempore, fidem Constantinopolitanae Ecclesiae multum conturbaverunt; sed Domino donante proditi iam tunc et victi sunt. Unde volens Agatho papa, sicut in aliis provinciis, ita etiam in Brittania qualis esset status Ecclesiae, quam ab haereticorum contagiis castus, ediscere; hoc negotium reverentissimo abbati Iohanni Brittaniam destinato iniunxit. Quamobrem collecta pro hoc in Brittania synodo quam diximus, inventa est in omnibus fides inviolata catholica: datumque illi exemplar eius Romam perferendum.
6 Verum ille patriam revertens, non multo postquam Oceanum transiit, arreptus infirmitate, ac defunctus est : corpusque eius ab amicis propter amorem sancti Martini cuius monasterio praeerat, Turonis delatum, atque honorifice sepultum est. Nam et benigno bnf5226.245 Ecclesiae illius hospitio, cum Brittaniam iret, exceptus est: rogatusque multum a fratribus, ut Romam revertens, illo itinere veniret, atque ad eam diverteret Ecclesiam.
7 Denique ibidem adiutores itineris et iniuncti operis accepit: qui etsi in itinere defunctus est, nihilominus exemplum catholicae fidei Anglorum Romam perlatum est, atque ab apostolico papa omnibusque qui audiecsg247.204re vel legere, gratantissime susceptum.

csg547.610

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik